monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63 > sectio > 13 > 7 > sectio > 10 > sectio > sectio 15 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 4, 6
Item contra inveniuntur quae in praesenti tempore producta sunt, et in praeterito breviantur, ut pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti; item omnia verba quae in praeteritis ante crescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo, pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pello pepuli; item in verbis quae iisdem litteris scribuntur, notandum quod liber, si librum significat aut corticem, brevem habet li, si liberum, longam. Pila, si vas significat, longam habet pi; si sphaeram, brevem. Domus, brevem habet do; doma, id est, tectum, longam.